Evangelium secundum Matthaeum*

Caput 27: Versus 55

Mulieres multae.Matthaeus et Lucas dicunt Mariam Magdalenam a longe stetisse. Joannes vero juxta crucem, quia tanto intervallo aberat, ut juxta diceretur: quia praesto erat in conspectu ejus, et longe comparatione turbae propioris. Possumus etiam dicere quod illae quae erant cum matre Domini postquam eam commendavit discipulo, abire coeperint jam, ut a densitate turbae eruerent se et caetera quae facta sunt longius intuerentur.Ministrantes ei.Consuetudinis Hebraicae erat, ut mulieres de substantia sua praeceptoribus suis ministrarent: quod Dominus accepit, ut exemplum daret apostolis.
(* Traductions européennes)